QUADRATA, QUADRA et QUADRANGULA Vestis

QUADRATA, QUADRA et QUADRANGULA Vestis
QUADRATA, QUADRA et QUADRANGULA Vestis
saepius in Veter. seriptis occurrunt, ut apud Graecos τετράγωνα ἱμάτια; quae a rotundis diversa fuisse certum est. Rotundum enim est, quod angulos non habet; quadratum vero sine angulis esse non potest: hinc vestes, quae angulos non haberent, cae rotundae fuêre atque ita dictae sunt. Vocabant autem angulum in veste, partem extremam eius, ubi aperta est, quae in acumen desinit, tam in ima vestimenti ora, quam in summa. Vestes igitur, quae circa imas oras apertae non erant, sed undique conclusae et commissae, huiusmodi angulos nullos habebant et rotundae propterea vocitatae sunt, Graecis κυκλοτερεῖς. Cuiu smdi crant olim mulierum Cyclades, quas nunc Zupas vocant. Sunt enim plene planeque rotundae et nullum habent angulum, quia undiquaque clausae sunt per extremum ambitum. His vero contrariae Quadratae, a summo quippe ad imum apertae, unde 4. angulos habuisse necessum est; duos in ima ora, duos in summa, ide quadrangulae appellatae, Tale Pallium Graecorum fuit, et pallia fere omnia mulebria. Festus, Ricinium, pallium muliebre quadratum. Pallam quoque quadrum pallium interpretantur Grammatici. Saga item militaria et saga Gallica et Paludamenta Imperator. At Toga Romanorum rotunda erat, unde Pallium teres eam vocat Tertullian. de Pallio. Haec namque nul. lum angulum in imo habebat, sed cohibili circumcirca remeans ambitu et clausa undique, omnia corporis contegebat. Quam quadratarum et rotundarum vestium differentiam confirmat egregie Ammonius, verbis quae Latine sic habent: Chlamys et chlaena differunt, uti pluribus demonstravit Didymus Comment. 2. Iliados. Chlaena enim Heroicum gestamen, chlamys vero Macedonicum, sexcentis demum annis memorata Sappho illa enim de Chlamyde loquitur. Sed et formâ differunt. Chlaena enim inquit quadrangulum vestimentum, Chlamys vero, circa extimam oram undique eircumclusae est. Vide Salmas. Not. ad Tertulliaenum de Pallio c. 1. ubi haec verba explicat, Pallium extrinsecus habitus et ipse quadrangulus, ab utroque laterum regestus etc. ut et spra ubi de vestium Alis, et infra, ubi de Quadrato Pileo: de quadrangulis vero equorum stragulis, ubi de Sella Equ. Sed et tetragonô lapide Arabes Petraeos olim Deum suum Martem signisicasse, idque nullâ figurâ incisâ, legas apud Suidam in Θεὸς Α῎ρπι, unde informem lapidem vocat Minutius Felix. Vide quoque spra, ubi de Veter. Hermis, alibique.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”